monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 13
Et ita etiam ipso superno Patre validissimae vires omnium virtutum esse manifestatae sunt. Quoniam per Unigenitum suum mortem viriliter occidit, et infernum fregit; atque in novissimo die orbem terrarum in aliam et meliorem novitatem convertit. Unde etiam per diffusionem cordis sui non abiit in vacillantia itinera malignorum spirituum, qui veritatem reliquerunt et mendacium arripucrunt. Quomodo? Quia veritatem per mendacium dividere voluerunt. Quomodo?